IV. Béla 1237-ben Albeus nyitrai kanonokot bízza meg a szentmártonhegyi monostor birtokainak és szolgálónépének összeírásával. Albeus 1237 ősze és 1239 nyara között bejárja az egyes birtokokat és összeírja azok szolgálónépeit és jószágait. A Füzitő nevű birtokot határoló községek közt szerepel Nezmel is:

(XXIII.) I predio Fyzegtu hec sunt nomina jobagionem Petur, Tupoz, qui cum sua cognacione preter pueros et iuuenes sunt sedecim mansiones; et hij sunt pares in seruicio jobagionibus de Temerad. In eodem predio nomina aratorum seruorum hec sunt: Niche, Tyze, Pentuc cum filiis, qui preter puerot et iuuenes sunt VII mansiones. In eodem predio sunt duo pastores, quorum nomina hec sunt Whd cum duobus filiis. In eodem predio hec sunt nomina vduornicorum: Wolt, Hozuga, Chule, Chynt, qui preter pueros et iuuenes sunt nouem mansiones; et hij tenentur ad omnia seruicia sicut alii homines eiusdem condicionis de Hymud. Hee due ville sunt site sub vno gyro siue circulo metaru, et habent magnam terram secundum communem consideracionem bonorum virorum sufficientem cum fenetis ad viginti aratra uallatam multis metis, et partem Danobii cum duabus insulis secundum quod protenditur terminus eorum (így), et habet conterminales has villas: Sar, Bylla, Nezmel, Astanc, Sumuld.